Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 40 of 420 (09%)
De frequentia palatij et comitatu Imperatoris.

Seruiunt et praestò sunt iugitèr Domino Imperatori septem reges, qui in
capite singulorum mensium, alijs septem regibus pro illis palatium
ingredientibus recedunt ad propria, donec reuoluatur eis tempus statutum.
Hij curam habent de gubernatione administrationum in aula maiori per
subiectos eis 72. duces, et 300. et 63. comites seu barones, quorum
vnusquisque optimè nouit et diligentèr intendit proprio ministerio.

Nam isti sunt Imperatoris Cubicularij, isti Camerarij, isti scindunt Regi
morsellos: alij de apponendis curam gerunt ferculis et deponendis,
deafferendis, deasportandis, alij pincernæ, Archimandritæ, ostiarij, et sic
de singulis.

Nec non absque iam dictis, manducant omni die in aula coràm Imperatore,
duodecim Archiepiscopi, 220. Episcopi, quibus etiam alij totidem certis
temporibus succedunt per vices. Verumtamem ad quotidianas expensas vsque
praemissas, veniunt de Curia 300. millia personarum, sed non ampliùs: sed
sicut praedixi de Curia praecedentis Imperatoris sic nullus hic,
cuiuscunque sit status, aut sexus, comedit vltrà semel in die, et hoc ipsum
sobriè satis: quoniam prout æstimare possum, expensæ duodecim hominum de
nostris communitèr compensarent triginta hominum in partibus illis.

Dum Ioannem Presbyterum contingit procedere cum exercitu in plena
exhibitione, non deferuntur vexilla, sed tredecim cruces magnæ altitudinis
et grossitudinis, de auro distincto pretiosissimis petris, in honorem
Christi et suorum Apostolorum duodecim. Hæ vectantur in singulis curribus,
et singularum ad hoc maximis curribus cum custodia cuiuscunque crucis,
decem mille equitum, et centum mille peditum, nec tamen hic numerus auget
vel minuit principalem exercitum Paganorum.
DigitalOcean Referral Badge