Book-bot.com - read famous books online for free

The Theological Tractates and The Consolation of Philosophy by Anicius Manlius Severinus Boethius
page 13 of 402 (03%)

Investigatam diutissime quaestionem, quantum nostrae mentis igniculum lux
diuina dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam offerendam
uobis communicandamque curaui tam uestri cupidus iudicii quam nostri
studiosus inuenti. Qua in re quid mihi sit animi quotiens stilo cogitata
commendo, tum ex ipsa materiae difficultate tum ex eo quod raris id est
uobis tantum conloquor, intellegi potest. Neque enim famae iactatione et
inanibus uulgi clamoribus excitamur; sed si quis est fructus exterior, hic
non potest aliam nisi materiae similem sperare sententiam. Quocumque igitur
a uobis deieci oculos, partim ignaua segnities partim callidus liuor
occurrit, ut contumeliam uideatur diuinis tractatibus inrogare qui talibus
hominum monstris non agnoscenda haec potius quam proculcanda proiecerit.
Idcirco stilum breuitate contraho et ex intimis sumpta philosophiae
disciplinis nouorum uerborum significationibus uelo, ut haec mihi tantum
uobisque, si quando ad ea conuertitis oculos, conloquantur; ceteros uero
ita submouimus, ut qui capere intellectu nequiuerint ad ea etiam legenda
uideantur indigni. Sane[7] tantum a nobis quaeri oportet quantum humanae
rationis intuitus ad diuinitatis ualet celsa conscendere. Nam ceteris
quoque artibus idem quasi quidam finis est constitutus, quousque potest uia
rationis accedere. Neque enim medicina aegris semper affert salutem; sed
nulla erit culpa medentis, si nihil eorum quae fieri oportebat omiserit.
Idemque in ceteris. At quantum haec difficilior quaestio est, tam facilior
esse debet ad ueniam. Vobis tamen etiam illud inspiciendum est, an ex beati
Augustini scriptis semina rationum aliquos in nos uenientia fructus
extulerint. Ac de proposita quaestione hinc sumamus initium.


[7] sed ne _codices optimi_.


DigitalOcean Referral Badge