The Principal Navigations, Voyages, Traffiques, and Discoveries of The English Nation, Vol. XII., America, Part I. by Richard Hakluyt
page 21 of 488 (04%)
page 21 of 488 (04%)
|
An extract taken out of the map[12] of Sebastian Cabot, cut by Clement Adams, concerning his discouery of the West Indies, which is to be seene in her Maiesties priuie gallerie at Westminster, and in many other ancient merchants houses. Anno Domini 1497 Ioannes Cabotus Venetus, et Sebastianus illius filius eam terram fecerunt peruiam, quam nullus priùs adire ausus fuit, die 24 Junij, circiter horam quintam bene manè. Hanc autem appellauit Terram primùm visam, credo quod ex mari in eam partem primùm oculos iniecerat. Nam quæ ex aduerso sita est insula eam appellauit insulam Diui Ioannis, hac opinor ratione, quòd aperta fuit eo die qui est sacer Diuo Ioanni Baptistæ: Huius incolæ pelles animalium, exuuiasque ferarum pro indumentis habent, easque tanti faciunt, quanti nos vestes preciosissimas. Cùm bellum gerunt, vtuntur arcu, sagittis, hastis, spiculis, clauis ligneis et fundis. Tellus sterilis est, neque vllos fructus affert, ex quo fit, vt vrsis albo colore, et ceruis inusitatæ apud nos magnitudinis referta sit: piscibus abundat, ijsque sane magnis, quales sunt lupi marini, et quos salmones vulgus appellat; soleæ autem reperiuntur tam longæ, vt vlnæ mensuram excedant. Imprimis autem magna est copia eorum piscium, quos vulgari sermone vocant Bacallaos. Gignuntur in ea insula accipitres ita nigri, vt coruorum similitudinem mirum in modum exprimant, perdices autem et aquilæ sunt nigri coloris. The same in English. In the yeere of our Lord 1497 Iohn Cabot a Venetian, and his sonne Sebastian (with an English fleet set out from Bristoll) discouered that land which no man before that time had attempted, on the 24 of Iune,[13] |
|