Cato Maior de Senectute with Introduction and Notes by Marcus Tullius Cicero
page 51 of 168 (30%)
page 51 of 168 (30%)
![]() | ![]() |
|
laudibus omnium esset fama consentiens. Quem virum nuper P. Crassum,
pontificem maximum, quem postea M. Lepidum eodem sacerdotio praeditum vidimus! Quid de Paulo aut Africano loquar, aut, ut iam ante, de Maximo? Quorum non in sententia solum, sed etiam in nutu residebat auctoritas. Habet senectus, honorata praesertim, tantam auctoritatem, ut ea pluris sit quam omnes adulescentiae voluptates. XVIII. 62 Sed in omni oratione mementote eam me senectutem laudare, quae fundamentis adulescentiae constituta sit. Ex quo efficitur id, quod ego magno quondam cum assensu omnium dixi, miseram esse senectutem quae se oratione defenderet. Non cani nec rugae repente auctoritatem arripere possunt, sed honeste acta superior aetas fructus capit auctoritatis extremos. 63 Haec enim ipsa sunt honorabilia, quae videntur levia atque communia, salutari appeti decedi assurgi deduci reduci consuli, quae et apud nos et in aliis civitatibus, ut quaeque optime morata est, ita diligentissime observantur. Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum a suis civibus, cum autem ad Lacedaemonios accessisset, qui, legati cum essent certo in loco considerant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse; 64 quibus cum a cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex eis quendam Atheniensis scire quae recta essent, sed facere nolle. Multa in nostro collegio praeclara, sed hoc de quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. Quae sunt igitur voluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? Quibus qui splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam |
|