Book-bot.com - read famous books online for free

Gilbertus Anglicus - Medicine of the Thirteenth Century by Henry Ebenezer Handerson
page 74 of 105 (70%)
et rotunditate lumbricis assimilantur, et apud quondam terrestres
lumbrici dicuntur, accipiantur et aliquantulum conterantur et in oleo
infusi ad ignem calefiant: et nullo alio mediante, ter vel quater, vel
etiam pluries, si opportunum videbis, plagae impone. Si vero incidatur
ex obliquo totus, minime consolidatur: praedicto tamen remedio non
coadjuvante saepe conglutinatur. Potest etiam cuticula, quae supra
nervum est, sui, pulvisque rubens, qui jam dictus est, superaspergi,
quae cura non est inutilis, aliquos enim non solum conglutinatas,
sed etiam consolidatas, nostra cura prospeximus. Si vero locus tumet,
embrocham illam, quam in prima particula ad tumorem removendum, qui
ex percussura contigit, praediximus, ponatur, quousque talis tumor
recesserit._"

Gilbert, after premising two short chapters entitled "_De vulneribus
colli_" and "_De perforatione colli ex utraque parte_," continues as
follows:

"_De vena organica incisa._

"_Si vena organica in cervice incidatur: tota vena suatur cum acu, ita
quod vena non perforetur, et ux alia parte acus cum filo ei adherente
ita nectatur atque stringatur quod (non) emittat sanguinem, et ita
fiat ex superiori parte et inferiore vene. In vulnere autem pannus
infusus in albumine ovi mittatur, nec tamen de ipso panno vulnus
multum impleatur. Embroca vero superius dicta, si in hyeme fuerit,
superponatur, donec vulnus saniem emittat. Si vere in estate, vitellum
ovi tum super ponatur, et cum saniem fecerit, panno sicco, et unguento
fusco et ceteris regenerantibus carnem, curetur. Cum vero extremitatem
vene superioris et inferioris putruisse cognoveris, fila dissolvantur
et a loco removeantur, et deinde ut dictum est procedatur._
DigitalOcean Referral Badge