Lyra Frivola by A. D. (Alfred Denis) Godley
page 38 of 70 (54%)
page 38 of 70 (54%)
![]() | ![]() |
|
transliterated from the Greek "alpha" and "Beta", respectively.]
[5. Transcriber's note: The phrase "theos apo mechanes" was transliterated from the Greek as follows: "theos"--theta, epsilon, omicron, sigma; "apo"--alpha, pi, omicron; "mechanes"--mu, eta, chi, alpha, nu, eta, sigma.] QUADRIVIAD, ll. 1-51 Arma virosque cano: procul o, procul este profani: nescio mentiri: si quis mendacia quaerit in vespertinis quaerat mendacia chartis. me neque multo iterum Pharsalia sanguine tincta nec tam Larissa nuper fugitiva relicta Graecia percussit, quam Curia Municipalis Principis augusta dextra Cambrensis aperta, atque novae longis imbutae litibus aedes: omnia quae vobis canerem si tempus haberem aut spatium: sed non habeo, varias ob causas. nunc civilia bella viaeque cruore rubentes Musae sufficient et Quadrivialis Enyo. Nox erat et caeio fulgebat luna sereno desuper: in terris fulgebat Serica lampas plurima, et ornatis pendent vexilla fenestris. spectando gaudent cives: academica pubes palatur passim plateis aut ordine facto proruit ignavum cives pecus: omnia late |
|