Lives of the English Poets : Prior, Congreve, Blackmore, Pope by Samuel Johnson
page 15 of 212 (07%)
page 15 of 212 (07%)
|
Hos omnes, quibus cumulates est, Titulos
Humanitatis, Ingenii, Ereditionis laude Superavit; Cui enim nascenti faciles arriserant Mesae. Hunc Puerum Schola hic Regia perpolivit; Jevenem in Collegio S'ti Johannis Cantabrigia optimis Scientiis instruxit; Virum denique auxit, et perfecit, Multa cum viris Principibus censuetudo; Ita natus, ita institutus, A Vatam Choro avelli numquam potuit, Sed solebat saepe rerum civilium gravitatem Amoeniorum Literarum Studiis condire: Et cum omne adeo Poetices genus Haud infeliciter tentaret, Tum in Fabellis concinne lepideque texendis Mirus Artifex Neminem habuit parem. Haec liberalis animi oblectamenta: Quam nullo illi labore constiterint, Facile ii perspexere, quibus usus est Amici; Apud quos Urbanitatem et Leporum plenus Cum ad rem, quaecunque forte inciderat, Apte varie copioseque alluderet, Interea nihil quaesitum, nihil vi expressum Videbatur, Sed omnia ultro effluere, Et quasi jugi e foote affatim exuberare, Ita suos tandem dubios reliquit, Essetne in Scriptis, Poeta Elegantior, |
|