Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01 by Richard Hakluyt
page 137 of 492 (27%)

Ibidem tunc affuere etiam Henrici Regis Anglia missi, varia & preciosa
donaria multo lepore verborum adornata prastantes. Inter qua papilionem
vnum quantitate maximum, qualitate optimum perspeximus. Cuius si
quantitatem requiris, non nisi machinis & instrumentorum genere &
adminiculo leuari poterat: si qualitatem, nec materia nec opere ipsum putem
aliquando ab aliquo huiusce apparatu superatum iri. Literas quoque mellito
sermone plenas pariter direxerat, quarum hic tenor fuit. Pracordiali amico
suo, Frederico Dei gratia Romanorum imperatori inuictissimo, Henricus Rex
Anglia, dux Normannia, & Aquitania, & Comes Andegauensis, salutem, & vera
dilectionis concordiam. Excellentia vestra quantas possumus referimus
grates, dominantium optime, quod nos nuncijs vestris visitare, salutare
literis, muneribus prauenire, & quod his charius amplectimur, pacis &
amoris inuicem dignatus estis foedera inchoare. Exultauimus, & quodammodo
animum nobis crescere, & in maius sensimus euehi dum vestra promissio, in
qua nobis spem dedistis in disponendis. Regni nostri negocijs, alacriores
nos reddidit, & promptiores. Exultauimus inquam, & tota mente magnificentia
vestra assurreximus, id vobis in sincero cordis affectu respondentes, quod
quicquid ad honorem vestrum spectare nouerimus, pro posse nostro effectui
mancipare parati sumus. Regnum nostrum & quicquid vbique nostra subijcitur
ditioni vobis exponimus & vestra committimus potestati, vt ad vestrum nutum
omnia disponantur, & in omnibus vestri fiat voluntas imperij. [Sidedote:
Commercia inter Germanos & Anglos.] Sit igitur inter nos & populos nostros
dilectionis & pacis vnitas indiuisa, commercia tuta. Ita tamen vt vobis,
qui dignitate praminetis, imperandi cedat authoritas, nobis non deerit
voluntas obsequendi. Et sicut vestraa Serenitatis memoriam vestrorum
excitat in nobis munerum largitio, sic vos nostri quoque reminisci
praoptamus, mittentes qua pulchriora penes nos erant, & vobis magis
placitura. Attendite itaque dantis affectum, non data, & eo animo quo
dantur accipite. De manu beati Iacobi, super qua nobis scripsistis, in ore
DigitalOcean Referral Badge