The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 01 by Richard Hakluyt
page 60 of 492 (12%)
page 60 of 492 (12%)
![]() | ![]() |
|
Orientalem metam regni Britannia) & multas insulas vltra Scantiam, vsque
dum sub Septentrione, qua sunt de appendicibus Scantia, qua modo Norweia vocatur. Fuerunt autem ibi Christiani occulte. Arthurus autem Christianus optimus fuit, & fecit eos baptizari, & vnum Deum per totam Norweiam venerari, & vnam fidem Christi semper inuiolatam custodire, & suscipere. Ceperunt vniuersi proceres Norweia vxores suas de nobili gente Britonum tempore illo, vnde Norwegienses dicunt se exijsse de gente & sanguine regni huius. Impetrauit enim temporibus illis Arthurus rex a domino Papa, & a Curia Romana, quod confirmata sit Norweia, in perpetuum corona Britannia in augmentum regni huius, vocauitque illam dictus Arthurus Cameram Britannia. Hac vero de causa dicunt Norwegienses, se debere in regno isto cohabitare & dicunt se esse de corpore regni huius, scilicet de corona Britannia. Maluerunt enim manere in regno isto, quam in terra eorum propria. Terra enim eorum arida est, & montuosa, & sterilis, & non sunt ibi segetes nisi per loca. Ista vero opulenta est, & fertilis, & crescunt hic segetes, & catera vniuersa. Qua ex causa sapius per vices gesta sunt bella atrocissima inter Anglos & Norwegienses, & interfecti sunt innumerabiles. Occupauerunt vero Norwegienses terras multas & insulas regni huius, quas adhuc detinent occupatas, nec potuerunt vnquam postea penitus euelli. Tandem modo confederati sunt nobis fide, & sacramento, & per vxores suas, quas postea ceperunt de sanguine nostro, & per affinitates, & coniugia. Ita demum constituit, & eis concessit bonus rex Edouardus propinquus noster (qui fuit optimus filius pacis) per commune consilium totius regni. Qua de causa possent, & debent pradicti de catero nobiscum cohabitare, & remanere in regno, sicut coniurati fratres nostri. The same in English. Arthur which was sometimes the most renowmed king of the Britains, was a mightie, and valiant man, and a famous warriour. This kingdome was too |
|