C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 104 of 256 (40%)
page 104 of 256 (40%)
![]() | ![]() |
|
nequiverint,[27] et postea quae genera hominum in senatum pervenerint,
profecto existimabunt me magis merito quam ignavia judicium animi mei mutavisse, majusque commodum ex otio meo quam ex aliorum negotiis rei publicae venturum. Nam saepe ego audivi, Q. Maximum,[28] P. Scipionem, praeterea civitatis nostrae praeclaros viros solitos ita dicere, quum majorum imagines[29] intuerentur, vehementissime sibi animum ad virtutem accendi. Scilicet[30] non ceram illam neque figuram tantam vim in sese habere, sed memoria rerum gestarum eam flammam egregiis viris in pectore crescere neque prius sedari, quam virtus eorum famam atque gloriam adaequaverit.[31] At contra, quis est omnium his moribus,[32] quin divitiis et sumptibus, non probitate neque[33] industria cum majoribus suis contendat? Etiam homines novi,[34] qui antea per virtutem soliti erant nobilitatem antevenire, furtim et per latrocinia potius quam bonis artibus ad imperia et honores nituntur; proinde quasi[35] praetura et consulatus atque alia omnia hujuscemodi per se ipsa clara et magnifica sint, ac non perinde habeantur, ut eorum, qui ea sustinent, virtus est. Verum ego liberius altiusque processi, dum me civitatis morum piget taedetque; nunc ad inceptum redeo. [24] _Memoria rerum gestarum_, 'the recording of events ;' that is, the writing of history, the usefulness (_virtus_) of which is acknowledged. [25] The words _per insolentiam_ belong to _laudando extollere_, and the meaning is, 'that no one may believe me to extol my own occupation with excessive praise.' _Per insolentiam_ is the same as _insolenter_, _per_ expressing manner. [26] 'At least _those_ to whom it appears to be a lofty occupation,' &c. Respecting the omission of the demonstrative pronoun before the relative, even when they are in different cases, see Zumpt, S 765. [27] 'And what distinguished men were unable to attain such a |
|