Book-bot.com - read famous books online for free

C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 109 of 256 (42%)
Numidarum in Jugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis
interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.

[43] _Luxu_ for _luxui_. See Zumpt, S 81.
[44] 'The favourable opportunity of his advanced age, and of the tender
age of his children.'
[45] Opportunities are apt to lead ordinary persons (not endowed with
great mental powers) away from the right path. _Transversus_, 'that
which turns away to one side.'

7. His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque
insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat
Jugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum
objectare periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello
Numantino[46] Micipsa, quum populo Romano equitum atque peditum auxilia
mitteret, sperans vel ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum
occasurum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. Sed ea res
longe aliter, ac ratus erat, evenit. Nam Jugurtha, ut erat impigro atque
acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum Romanis imperator
erat,[47] et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura,
praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam
claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis
maximo terrori esset. Ac sane, quod difficillimum in primis[48] est, et
proelio strenuus erat et bonus consilio; quorum alterum[49] ex
providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem affere plerumque
solet. Igitur imperator omnes fere res asperas per Jugurtham agere, in
amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti; quippe cujus neque
consilium neque inceptum ullum frustra erat.[50] Huc accedebat
munificentia animi et ingenii sollertia, quis rebus sibi multos ex
Romanis familiari amicitia conjunxerat.
DigitalOcean Referral Badge