C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 112 of 256 (43%)
page 112 of 256 (43%)
![]() | ![]() |
|
[55] _Certo scio_; we also find _certe scio_. See Zumpt, S 266, note. [56] _Verba habere_ is sometimes used in the sense of _orationem habere_. 10. 'Parvum ego te, Jugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus, in meum regnum accepi, existimans non minus me tibi, quam si genuissem, ob beneficia carum fore; neque ea res falsum me habuit.[57] Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissime rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissimos[58] fecisti; in Hispania nomen familiae renovatum est, postremo, quod difficillimum inter mortales est, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem[59] moneo obtestorque, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, caros habeas, neu malis alienos adjungere[60] quam sanguine conjunctos retinere. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere neque auro parare queas; officio et fide pariuntur.[61] Quis autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis; sin mali, imbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur. Ceterum ante hos[62] te, Jugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. Nam in omni certamine qui opulentior est, etiamsi accipit injuriam, tamen quia plus potest, facere videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colite, observate[63] talem hunc virum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse.' [57] _Me falsum habuit_ for _me fefellit_. We remarked before (Cat. 51) [note 253 above] that Sallust is fond of using _habere_ in certain phrases. |
|