Book-bot.com - read famous books online for free

C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 133 of 256 (51%)
127]; and on _cetera_, Zumpt, S 459.

20. Postquam, diviso regno, legati Africa decessere, et Jugurtha contra
timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum ratus, quod ex
amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul et
illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleverat,
in regnum Adherbalis animum intendit. Ipse acer, bellicosus; at is, quem
petebat, quietus, imbellis, placido ingenio, opportunus injuriae, metuens
magis quam metuendus. Igitur ex improviso fines ejus cum magna manu
invadit; multos mortales cum pecore atque alia praeda capit, aedificia
incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit, deinde cum omni
multitudine in regnum suum convertit, existimans dolore permotum
Adherbalem injurias suas manu vindicaturum, eamque rem belli causam fore.
At ille, quod neque se parem armis existimabat et amicitia populi Romani
magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Jugurtham de injuriis
questum[142] misit; qui tametsi contumeliosa dicta retulerant, prius
tamen omnia pati decrevit quam bellum sumere, quia temptatum antea
secus[143] cesserat. Neque eo magis cupido Jugurthae minuebatur, quippe
qui totum ejus regnum animo jam invaserat. Itaque non uti antea cum
praedatoria manu, sed magno exercitu comparato bellum gerere coepit et
aperte totius Numidiae imperium petere. Ceterum qua pergebat urbes, agros
vastare, praedas agere, suis animum, hostibus terrorem augere.

[142] _Questum_, the supine, 'in order to complain'
[143] 'The war previously undertaken had turned out unsuccessfully.'
About _secus_, see Zumpt, S 283.

21. Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum aut relinquendum
esset aut armis retinendum, necessario copias parat et Jugurthae obvius
procedit. Interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum[144] utriusque
DigitalOcean Referral Badge