C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 142 of 256 (55%)
page 142 of 256 (55%)
![]() | ![]() |
|
facile conversus est. Ceterum socius et administer omnium consiliorum
assumitur Scaurus, qui tametsi a principio,[173] plerisque ex factione ejus corruptis, acerrime regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono honestoque in pravum abstractus est. Sed Jugurtha primo tantummodo belli moram redimebat, existimans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum; postea vero quam participem negotii Scaurum accepit, in maximam spem adductus recuperandae pacis, statuit cum eis de omnibus pactionibus praesens agere. Ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius quaestor in oppidum Jugurthae Vagam,[174] cujus rei species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditionis mora induciae agitabantur.[175] Igitur rex, uti constituerat, in castra venit, ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur, reliqua cum Bestia et Scauro secreta[176] transigit, dein postero die, quasi per saturam sententiis exquisitis,[177] in deditionem accipitur. Sed uti pro consilio[178] imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quaestori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandos[179] proficiscitur. In Numidia et exercitu nostro pax agitabatur. [172] _Aeger avaritia_, 'sick with avarice;' a very appropriate expression, describing moral defects as a disease. [173] _A principio_; that is, _in principio_. See Zumpt, S 304. The faction of Scaurus is that of the nobility or aristocracy. [174] _Vaga_, a considerable town in Numidia, to the south-east of Cirta. [175] 'A truce was observed on account of (or during) the delay of the surrender,' which Jugurtha had promised, but which could not yet be carried into effect. [176] _Secreta_ refers to _reliqua_, so that the other negotiations were secret, whereas the proposal to surrender had been made in presence |
|