C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 166 of 256 (64%)
page 166 of 256 (64%)
![]() | ![]() |
|
persuadet, uti Jugurtham maxime[264] vivum, sin id parum procedat,
necatum sibi traderent; ceterum palam, quae ex voluntate forent,[265] regi nuntiari jubet. Deinde ipse paucis diebus intento atque infesto exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris erant; ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii procedebant, parati frumentum dare, commeatum portare, postremo omnia, quae imperarentur, facere. Neque Metellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent, munito agmine incedere, late explorare omnia, illa deditionis signa ostentui credere et insidiis locum temptari. Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo G. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiverat, ut cum his permixti velites, quocunque accederent equitatus[266] hostium, propulsarent. Nam in Jugurtha tantus dolus tantaque peritia locorum et militiae erat, ut absens an praesens, pacem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto haberetur. [262] _Supplicia_ here, as elsewhere, are _supplices preces_, 'humble prayers,' or 'petitions.' Compare chap. 66. [263] 'He applies to the ambassadors one by one;' that is, he tries them one by one, _temptat singulos_. [264] _Maxime_, the same as _potissimum_. Compare chap. 35. [265] 'What would be in accordance with his wish;' namely, the granting of his request. [266] The plural _equitatus_ is rare; here it refers to different troops of cavalry, as in Caesar, _Bell. Civ._ i. 61. To _propulsarent_ supply _eos_. See Zumpt, S 766. 47. Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus pergebat, oppidum |
|