C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 37 of 256 (14%)
page 37 of 256 (14%)
|
[110] That is, he was only quaestor, but had the powers of a praetor, being commissioned to supply the place of a praetor. [111] Respecting the indicative _dicunt_, see Zumpt, S 563. 20. Catilina,[112] ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens universos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secedit, atque ibi, omnibus arbitris procul amotis, orationem hujuscemodi habuit. 'Ni virtus fidesque vestra spectata mihi forent, nequidquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent. Neque ego per ignaviam[113] aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortes fidosque mihi, eo animus ausus est maximum atque pulcherrimum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est. Sed ego quae mente agitavi omnes jam antea diversi[114] audistis. Ceterum mihi in dies magis animus accenditur, quum considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. Nam postquam res publica in paucorum potentium jus atque dicionem concessit, semper illis reges, tetrarchae[115] vectigales esse, populi, nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui, boni, nobiles atque ignobiles vulgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus. Itaque omnis gratia, potentia, honos, divitiae apud illos sunt, aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula repulsas, judicia, egestatem. Quae quousque tandem patiemini fortissimi viri? Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? Verum enimvero pro deum atque hominum fidem[116] victoria in manu nobis est, viget aetas, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia |
|