C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 41 of 256 (16%)
page 41 of 256 (16%)
![]() | ![]() |
|
est.
[126] _Popularis_, properly 'a fellow-countryman,' or 'belonging to the same people;' but Sallust here, and in chapter 24, uses it in the more general sense of _particeps, socius_, 'associate.' [127] _Dictitare_, a contraction for _dictitavere_: 'it was frequently said that Catiline had done it for this reason.' This contraction has nothing that is offensive here, though in form it is the same as the present infinitive; for such an ambiguity of form is not always avoided, provided the context clearly shows what the meaning is. _Dictitare_ contains a repetition of what is implied in _fuere qui dicerent_. 23. Sed in ea conjuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quera censores senatu probri gratia moverant. Huic homini non minor vanitas inerat quam audacia; neque reticere, quae audierat, neque suamet[128] ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quidquam pensi habebat. Erat ei cum Fulvia, muliere nobili, stupri[129] vetus consuetudo; cui quum minus gratus esset, quia inopia minus largiri poterat, repente glorians maria montesque polliceri coepit et minari interdum ferro, ni sibi obnoxia foret, postremo ferocius agitare[130] quam solitus erat. At Fulvia, insolentiae Curii causa cognita, tale periculum rei publicae haud occultum habuit, sed sublato auctore[131] de Catilinae conjuratione quae quoque modo audierat compluribus narravit. Ea res in primis studia hominum accendit ad consulatum mandandum M. Tullio Ciceroni. Namque antea pleraque nobilitas invidia aestuabat,[132] et quasi pollui consulatum credebant, si eum quamvis egregius homo novus[133] adeptus foret. Sed ubi periculum advenit, invidia atque superbia post fuere.[134] |
|