Book-bot.com - read famous books online for free

C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 51 of 256 (19%)
Arpinum, was only an alien at Rome, although in regard to political
rights there no longer was any difference between patricians and
plebeians, nor between the citizens of Rome and those of a
municipium. Respecting the construction of _opus est_, with the
ablative of a participle, see Zumpt, S 464, note 1.

32. Dein se ex curia domum proripuit; ibi multa ipse secum volvens, quod
neque insidiae consuli procedebant et ab incendio intellegebat urbem
vigiliis munitam, optimum factu credens exercitum augere ac prius quam
legiones scriberentur, antecapere quae bello usui forent, nocte
intempesta cum paucis in Manliana castra profectus est. Sed Cethego atque
Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus
rebus possent opes factionis confirment, insidias consuli maturent,
caedem, incendia aliaque belli facinora parent; sese propediem cum magno
exercitu ad urbem accessurum. Dum haec Romae geruntur, G. Manlius ex suo
numero legatos ad Marcium Regem mittit cum mandatis hujuscemodi:

33. 'Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam
cepisse, neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab
injuria tuta forent, qui miseri, egentes, violentia atque crudelitate
feneratorum plerique patriae, sed omnes fama atque fortunis[169] expertes
sumus; neque cuiquam nostrum licuit more majorum lege uti,[170] neque
amisso patrimonio liberum corpus habere, tanta saevitia feneratorum atque
praetoris fuit. Saepe majores vestrum[171] miseriti plebis Romanae,
decretis suis inopiae ejus opitulati sunt; ac novissime memoria nostra,
propter magnitudinem aeris alieni, volentibus omnibus bonis, argentum
aere solutum est.[172] Saepe ipsa plebes, aut dominandi studio permota,
aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit. At nos non
imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina
omnia inter mortales sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima
DigitalOcean Referral Badge