C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 56 of 256 (21%)
page 56 of 256 (21%)
![]() | ![]() |
|
[185] _Praeter_, adverbially for _praeterquam_; but he might also have
used _praeter_ as a preposition: _praeter--condemnatas_. [186] _Perditum irent_. See Zumpt, S 669. 37. Neque solum illis aliena[187] mens erat, qui conscii conjurationis fuerant, sed omnino cuncta plebes novarum rerum studio Catilinae incepta probabat. Id adeo[188] more suo videbatur facere. Nam semper in civitate, quibus opes nullae sunt, bonis[189] invident, malos extollunt, vetera odere, nova exoptant, odio suarum rerum mutari omnia student, turba atque seditionibus sine cura aluntur; quoniam egestas facile habetur[190] sine damno. Sed urbana plebes, ea vero[191] praeceps ierat multis de causis. Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxime praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam[192] confluxerant. Deinde multi memores Sullanae victoriae, quod ex gregariis militibus alios senatores videbant, alios ita divites, ut regio victu atque cultu aetatem agerent, sibi quisque, si in armis foret, ex victoria talia sperabat. Praeterea juventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita[193] urbanum otium ingrato labori praetulerat; eos atque alios omnes malum publicum alebat. Quo minus mirandum est homines egentes, malis moribus, maxima spe, rei publicae juxta ac sibi consuluisse.[194] Praeterea quorum,[195] victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, jus libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum expectabant. Ad hoc quicunque aliarum atque senatus partium erant, conturbari rem publicam quam minus valere ipsi malebant. Id adeo malum multos post annos in civitatem reverterat. [187] _Aliena_; supply _a republica_. [188] _Adeo_ renders the sentence emphatic, 'nay, the common people |
|