C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 60 of 256 (23%)
page 60 of 256 (23%)
![]() | ![]() |
|
publice privatimque aere alieno oppressos, praeterea, quod natura gens
Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse. Umbrenus, quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat; itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis, et quasi dolens ejus casum, requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent. Postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxilii nihil esset, miseriis suis remedium mortem expectare: 'At ego, inquit, vobis, si modo viri esse vultis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis.' Haec ubi dixit, Allobroges in maximam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur; nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissime facturi essent, dum ea res civitatem aere alieno liberaret. Ille eos in domum, D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consilii[204] propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat. Praeterea Gabinium accersit,[205] quo major auctoritas sermoni inesset. Eo praesente conjurationem aperit, nominat socios, praeterea multos cujusque generis innoxios, quo legatis animus amplior[206] esset; deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit. [203] The Allobroges inhabited the country from Lacus Lemannus and the Rhone as far south as the Isara. They were subject to Rome, but, with a certain degree of independence, they governed themselves within their own country. Their chief towns were Vienna and Geneva. [204] _Aliena consilii_. See Zumpt, S 470. [205] Respecting the orthography of _accersit_, see Zumpt, S 202. [206] _Magnus animus_ is the usual Latin expression for 'courage,' and _amplior_ is the same as _major_. 41. Sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consilii caperent. In altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe |
|