Book-bot.com - read famous books online for free

C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 74 of 256 (28%)
moderatur. Illis merito accidet, quidquid evenerit; ceterum vos, P. C.,
quid in alios statuatis, considerate. Omnia mala exempla ex bonis orta
sunt; sed ubi imperium ad ignaros aut minus bonos pervenit, novum
illud exemplum ab dignis et idoneis ad indignos et non idoneos
transfertur.[264] Lacedaemonii devictis Atheniensibus triginta viros[265]
imposuere, qui rem publicam eorum tractarent. Hi primo coepere pessimum
quemque et omnibus invisum indemnatum necare; ea[266] populus laetari et
merito dicere fieri. Post ubi paulatim licentia crevit, juxta bonos et
malos libidinose interficere, ceteros metu terrere. Ita civitas servitute
oppressa stultae laetitiae graves poenas dedit. Nostra memoria victor
Sulla quum Damasippum[267] et alios hujusmodi, qui malo rei publicae
creverant, jugulare jussit, quis non factum ejus laudabat? Homines
scelestos et factiosos, qui seditionibus rem publicam exagitaverant,
merito necatos ajebant. Sed ea res magnae initium cladis fuit. Nam uti
quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicujus
concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum[268] numero esset. Ita
illi, quibus Damasippi mors laetitiae fuerat, paulo post ipsi
trahebantur; neque prius finis jugulandi fuit quam Sulla omnes suos
divitiis explevit. Atque ego haec non in M. Tullio neque his temporibus
vereor, sed in magna civitate multa et varia ingenia sunt. Potest alio
tempore, alio consule, cui item exercitus in manu sit, falsum aliquid pro
vero credi; ubi hoc exemplo per senati decretum consul gladium eduxerit,
quis illi finem statuet aut quis moderabitur? Majores nostri, P. C.,
neque consilii neque audaciae unquam eguere, neque illis superbia
obstabat, quo minus aliena instituta, si modo proba erant, imitarentur.
Arma atque tela militaria ab Samnitibus, insignia magistratuum ab Tuscis
pleraque[269] sumpserunt: postremo quod ubique apud socios aut hostes
idoneum videbatur, cum summo studio domi exequebantur, imitari quam
invidere bonis malebant. Sed eodem illo tempore, Graeciae morem imitati,
verberibus animadvertebant in cives, de condemnatis summum supplicium
DigitalOcean Referral Badge