C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 81 of 256 (31%)
page 81 of 256 (31%)
![]() | ![]() |
|
ambitionem,--atque etiam armatos dimittatis. Nae ista vobis mansuetudo et
misericordia, si illi arma ceperint in miseriam onvertet.[294] Scilicet res ipsa aspera est, sed vos non timetis eam.[295] Immo vero[296] maxime; sed inertia et mollitia animi alius alium expectantes cunctamini, videlicet dis immortalibus confisi, qui hanc rem publicam saepe in maximis periculis servavere. Non votis neque suppliciis muliebribus auxilia deorum parantur; vigilando, agendo, bene consulendo prospera omnia cedunt; ubi socordiae te atque ignaviae tradideris, nequidquam deos implores;[297] irati infestique sunt. Apud majores nostros A. Manlius Torquatus bello Gallico filium suum, quod is contra imperium in hostem pugnaverat, necare jussit,[298] atque ille egregius adolescens immoderatae fortitudinis morte poenas dedit: vos de crudelissimis parricidis quid statuatis cunctamini? Videlicet cetera vita eorum huic sceleri obstat. Verum parcite dignitati Lentuli, si ipse pudicitiae, si famae suae, si dis aut hominibus unquam ullis pepercit; ignoscite Cethegi adolescentiae, nisi iterum jam patriae bellum fecit. Nam quid ego de Gabinio, Statilio, Caepario loquar? quibus si quidquam[299] unquam pensi fuisset, non ea consilia de re publica habuissent. Postremo, P. C., si mehercule peccato locus esset,[300] facile paterer vos ipsa re corrigi, quoniam verba contemnitis; sed undique circumventi sumus. Catilina cum exercitu faucibus urguet:[301] alii intra moenia atque in sinu urbis sunt hostes: neque parari neque consuli quidquam potest occulte; quo magis properandum est. Quare ita ego censeo: quum nefario consilio sceleratorum civium res publica in maxima pericula venerit, iique indicio T. Volturcii et legatorum Allobrogum convicti confessique sint caedem, incendia aliaque se foeda atque crudelia facinora in cives patriamque paravisse, de confessis sicuti de manifestis rerum capitalium more majorum supplicium sumendum.' [273] Cato says, '_When I consider the danger of our situation, I form |
|