Book-bot.com - read famous books online for free

C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 87 of 256 (33%)
munificentia magnus habebatur, integritate vitae Cato. Ille mansuetudine
et misericordia clarus factus, huic severitas dignitatem addiderat.
Caesar dando, sublevando, ignoscendo, Cato nihil largiundo gloriam
adeptus est. In altero miseris perfugium erat, in altero malis pernicies;
illius facilitas, hujus constantia laudabatur. Postremo Caesar in animum
induxerat laborare, vigilare; negotiis amicorum intentus sua neglegere,
nihil denegare, quod dono dignum esset; sibi magnum imperium, exercitum,
bellum novum exoptabat, ubi virtus enitescere posset. At Catoni studium
modestiae, decoris, sed maxime severitatis erat. Non divitiis cum divite,
neque factione cum factioso, sed cum strenuo virtute, cum modesto pudore,
cum innocente abstinentia certabat, esse quam videri bonus malebat; ita
quo minus petebat gloriam, eo magis ilium sequebatur.[307]

[306] 'But the one a different one from the other.' The Latin custom of
repeating the same word obliges the author, having once said _alia_,
to use _alii_, which, strictly speaking, should be _alteri_, as he is
speaking of only two persons.
[307] 'The less he strove after fame, the more it followed him of
itself,' so that _gloria_ must be supplied.

55. Postquam, ut dixi, senatus in Catonis sententiam discessit,[308]
consul optimum factu ratus, noctem, quae instabat, antecapere, ne quid eo
spatio novaretur, III. viros[309] quae supplicium postulabat parare
jubet; ipse, praesidiis dispositis, Lentulum in carcerem deducit;[310]
idem fit ceteris per praetores. Est in carcere locus, quod[311] Tullianum
appellatur, ubi paululum descenderis ad laevam, circiter duodecim pedes
humi depressus.[312] Eum muniunt undique parietes atque insuper camera
lapideis fornicibus vineta,[313] sed incultu,[314] tenebris, odore foeda
atque terribilis ejus facies est. In eum locum postquam demissus est
Lentulus, viridices rerum capitalium,[315] quibus praeceptum erat, laqueo
DigitalOcean Referral Badge