C. Sallusti Crispi De Bello Catilinario Et Jugurthino by 86 BC-34? BC Sallust
page 93 of 256 (36%)
page 93 of 256 (36%)
![]() | ![]() |
|
Praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo impendet; nos
pro patria, pro libertate, pro vita certamus: illis supervacaneum est pro potentia paucorum pugnare. Quo audacius aggredimini, memores pristinae virtutis. Licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere; potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec[331] sequi decrevistis. Si haec relinquere vultis, audacia opus est; nemo nisi victor pace bellum mutavit.[332] Nam in fuga salutem sperare, quum arma, quis[333] corpus tegitur, ab hostibus averteris, ea vero dementia est. Semper in proelio iis maximum est periculum, qui maxime timent; audacia pro muro habetur. Quum vos considero, milites, et quum facta vestra aestimo, magna me spes victoriae tenet. Animus, aetas, virtus vestra me hortantur;[334] praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortes facit. Nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci. Quodsi virtuti vestrae fortuna inviderit, cavete,[335] inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.' [327] _Officere_ is properly 'to oppose,' 'obstruct,' _aliquid alicui rei_; then omitting the object (_aliquid_) with the dative alone, 'to be an obstacle to,' or 'to hinder,' therefore, _officia famae tuae_, 'I oppose something to your fame.' 'Internal fear is a hindrance to the ear,' so that admonitions are either not heard at all, or do not penetrate into the mind. [328] Catiline assigns the circumstance that he had expected aid and succours from Rome itself, as the cause of his not having set out for Gaul earlier, when he might have accomplished his end. _Opperior_, 'I wait for,' or _expecto dum aliquis veniat_. [329] _Quo in loco_, 'in which situation.' The preposition _in_ might have been omitted. See Zumpt, S 481. |
|