The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 03 by Richard Hakluyt
page 28 of 425 (06%)
page 28 of 425 (06%)
|
omnibus quidem hominibus beneficijs fouere et conseruare conuenit, in illis
autem maxime, qui hoc desiderio adducti, a remotis etiam regionibus ad eos veniunt. Quo enim longius iter eius rei gratia ingressi sunt, eo ardentius in eis hoc desiderium fuisse declararunt. Insuper etiam ad hoc, nos patrum maiorumque nostrorum exempla inuitant, qui semper humanissime susceperunt et benignissime tractauerunt illos, qui tum a locis propinquis, tum a remotis, eos amice adibant, eorum se protectioni commendantes. Quod si omnibus id prastare aquum est, certe mercatoribus imprimis prastari debet, qui per vniuersum orbem discurrunt, mare circumlustrantes et aridam, vt res bonas et vtiles, qua Dei beneficio in regione eorum inueniuntur, ad remotissimas regiones et regna adferant, atque inde vicissim referant, quod sua regioni vtile ibi repeterint: vt et populi ad quos eunt, non destituantur commodis qua non profert illis terra eorum, et ipsi sint participes rerum quibus illi abundant. Nam Deus cali et terra, humano generi maxime consulens, noluit vt omnia in quauis regione inuenirentur, quo regio ope alterius regionis indigeret, et gens ab alia gente commodum aliquod expectaret, ac ita stabiliretur amicitia inter omnes, singulique omnibus benefacere quarerent. Hoc itaque ineunda ac stabilienda amicitia desiderio moti viri quidam regni nostri, iter in remotas maritimas regiones instituerunt, vt inter nostros et illos populos, viam mercibus inferendis et efferendis aperirent nosque rogauerunt et vt id illis concederemus. Qui petitioni illorum annuentes, concessimus viro honorabili et forti, Hugoni Wilibeo, et alijs qui cum eo sunt seruis nostris fidis et charis, vt pro sua voluntate, in regiones eis prius incognitas eant, quasituri ea quibus nos caremus, et adducant illis ex nostris terris id quo illi carent. Atque ita illis et nobis commodum inde accedat, sitque amicitia perpetua, et foedus indissoluble inter illos et nos, dum permittent illi nos accipere de rebus, quibus superabundant in regnis suis, et nos concedemus illis ex regnis nostris res, quibus destituuntur. Rogamus itaque vos Reges et Principes, et omnes quibus aliqua est potestas in terra, vt viris istis |
|