The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 05 - Central and Southern Europe by Richard Hakluyt
page 145 of 431 (33%)
page 145 of 431 (33%)
![]() | ![]() |
|
|
Scribitur hoc auro, rex auree, laus tua tota
aurea, materia conueniente nota. Laus tua prima fuit Siculi, Cyprus altera, Dromo tertia, Caruanna quarta, suprema Iope. [Marginal note: Ciuitas Ioppe.] Retrusi Siculi, Cyprus pessundata, Dromo mersus, Caruanna capta, retenta Iope. Epitaphium eiusdem vbi viscera eius requiescunt. Viscera Kareolum, corpus fons seruat Ebraldi, et cor Rothomagus, magne Richarde, tuum. * * * * * The trauailes of Gulielmus Peregrinus. Gulielmus Peregrinus, Poeta quidem per eam atatem excellens, genere Anglus florebat, literarum, vt multi tunc erant, amator maximus, et qui bona tempora melioribus impenderat studijs. Hic cum accepisset, expeditionem in Saracenos per Regem Richardum parari, accinxit se ad iter illud, non tantum vt miles, sed etiam in peregrinus. Vidit ea qua in Mari Hispanico fiebant, vidit qua in Syria et Palastina commissa fuerunt, in Sultanum Babylonia Regem, ac perfidos Sarracenos. Omnia hac scripsit, et viuis depinxit coloribus, ita vt quasi pra oculis, totum poneret negotium, idemque Argumentum cum Richardo Canonico non infoeliciter, Heroico pertractauit carmine, opusque iam absolutum Huberto Cantuariorum Archiepiscopo, et Stephano Turnhamo Capitaneo rerum bellicarum expertissimo dedicauit, addito hoc titulo, Odeporicon Richardi Regis. Multaque alia edidisse Poetam talem non dubito, sed num extent illa eius scripta, mihi non constat. Hoc tamen |
|


