Book-bot.com - read famous books online for free

The Fair Maid of Perth - St. Valentine's Day by Sir Walter Scott
page 18 of 669 (02%)
partes sic tractaverunt, ut coram domino rege certo die convenirent
apud Perth, et alterutra pars eligeret de progenie sua triginta
personas adversus triginta de parte contraria, cum gladiis tantum,
et arcubus et sagittis, absque deploidibus, vel armaturis aliis,
praeter bipennes; et sic congredientes finem liti ponerant, et terra
pace potiretur. Utrique igitur parti summe placuit contractus, et
die lunae proximo ante festum Sancti Michaelis, apud North insulam
de Perth, coram rege et gubernatore et innumerabili multitudine
comparentes, conflictum acerrimum inierunt; ubi de sexaginta
interfecti sunt omnes, excepto uno ex parte Clankay et undecim
exceptis ex parte altera. Hoc etiam ibi accidit, quod omnes in
procinctu belli constituti, unus eorum locum diffugii considerans, inter
omnes in amnem elabitur, et aquam de Thaya natando transgreditur;
a millenis insequitur, sed nusquam apprehenditur. Stant igitur partes
attonitae, tanquam non ad conflictum progressuri, ob defectum evasi:
noluit enim pars integrum habens numerum sociorum consentire, ut
unus de suis demeretur; nec potuit pars altera quocumque pretio
alterum ad supplendum vicem fugientis inducere. Stupent igitur omnes
haerentes, de damno fugitivi conquerentes. Et cum totum illud opus
cessare putaretur, ecce in medio prorupit unus stipulosus vernaculus,
statura modicus, sed efferus, dicens: Ecce ego! quis me conducet
intrare cum operariis istis ad hunc ludum theatralem? Pro dimidia
enim marca ludum experiar, ultra hoc petens, ut si vivus de
palaestra evasero, victum a quocumque vestrum recipiam dum vixero:
quia, sicut dicitur, "Majorem caritatem nemo habet, quam ut animam
suam ponat suis pro amicis." Quali mercede donabor, qui animam
meam pro inimicis reipublicae et regni pono? Quod petiit, a rege
et diversis magnatibus conceditur. Cum hoc arcus ejus extenditur,
et primo sagittam in partem contrariam transmittit, et unum interficit.
Confestim hinc inde sagittae volitant, bipennes librant, gladios
DigitalOcean Referral Badge