The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 06 - Madiera, the Canaries, Ancient Asia, Africa, etc. by Richard Hakluyt
page 70 of 274 (25%)
page 70 of 274 (25%)
![]() | ![]() |
|
millia et triginta circiter mill German. ambitu complectens. Isthmi
intercapedo est mill. xxv. Pleraque Africa inculta, et aut arenis sterilibus obducta, aut ob sitim coeli terrarumque deserta sunt, aut infestantur multo ac malefico genere animalium; in universum vasta est magis quam frequens. Quadam tamen partes eximie fertiles. Gracis Libya dicitur, a Libya Epaphi filii Iovis filia: Africam autem ab Afro Libys Herculis filio dictam volunt. Maria eam cingunt, qua Sol oritur Rubrum, qua medius dies Athiopicum, qua occidit Sol Atlanticum; ab Septemtrionibus Internum, Africum seu Libycum dictum, qua eam alluit. Longitudo summa computatur ab Herculis freto ad promontorium Bona Spei mill. DCC. Latitudo inter duo promontoria, Hesperium, vulgo _C. Verde_, et Aromata, quod est juxta fauces Arabici sinus, vulgo nunc _Coarda fui_, mill. DL. Terra ipsa, nisi qua interno mari accedit, obscure veteribus nota. Vltra autem Nili fontes ac montes Luna prorsus incognita. Regiones atque gentes in quas divisa fuit quondam, sunt, Agyptus, Cyrenaica, Africa Minor, seu proprie dicta, Troglodyta, Garamantes, Numidia, Mauritania, Gaetulia, Libya interior, Arabia Troglodytica et Athiopia. CAP. II. _Agyptus_. Prima Africa Asiaque proxima est Agyptus, quam veteres Geographi in Asia regionibus computarunt. At posteriores, Arabico sinu, vt ante dictum, inter Asiam Africamque termino constituto, Africa eam contribuerunt. Nomen traxit ab Agypto Danai fratre; ante Aeria dicta. Terminatur a |
|