Book-bot.com - read famous books online for free

Ritchie's Fabulae Faciles - A First Latin Reader by Unknown
page 11 of 185 (05%)
deorum; avus eius Acrisius appellabatur. Acrisius volebat Perseum nepotem
suum necare; nam propter oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur
Perseum adhuc infantem, et cum matre in arca lignea inclusit. Tum arcam
ipsam in mare coniecit. Danae, Persei mater, magnopere territa est;
tempestas enim magna mare turbabat. Perseus autem in sinu matris
dormiebat.

2. _JUPITER SAVES HIS SON_

Iuppiter tamen haec omnia vidit, et filium suum servare constituit.
Tranquillum igitur fecit mare, et arcam ad insulam Seriphum perduxit.
Huius insulae Polydectes tum rex erat. Postquam arca ad litus appulsa
est, Danae in harena quietem capiebat. Post breve tempus a piscatore
quodam reperta est, et ad domum regis Polydectis adducta est. Ille matrem
et puerum benigne excepit, et iis sedem tutam in finibus suis dedit.
Danae hoc donum libenter accepit, et pro tanto beneficio regi gratias
egit.

3. _PERSEUS IS SENT ON HIS TRAVELS_

Perseus igitur multos annos ibi habitabat, et cum matre sua vitam beatam
agebat. At Polydectes Danaen magnopere amabat, atque eam in matrimonium
ducere volebat. Hoc tamen consilium Perseo minime gratum erat. Polydectes
igitur Perseum dimittere constituit. Tum iuvenem ad se vocavit et haec
dixit: "Turpe est hanc ignavam vitam agere; iam dudum tu adulescens es.
Quo usque hic manebis? Tempus est arma capere et virtutem praestare. Hinc
abi, et caput Medusae mihi refer."

4. _PERSEUS GETS HIS OUTFIT_

DigitalOcean Referral Badge