Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 2 of 420 (00%)

De territorio Cathay, et moribus Tartarorum.

Totum Imperium Imperatoris Grand Can distinctum est in 12. magnas
prouincias, iuxta numerum duodecim filiorum primi Genitoris Can, quarum
quælibet in se continet circiter 6. millia ciuitatum, præter villas non
numeratas quæ sunt Velut ábsque numero. Habent et singulæ prouinciæ regem
principalem, hoc est 12. reges prouinciales, et horum quisque sub se reges
Insularum plurimos, alij 50. alij centum, alij plures, qui omnes et singuli
subiectissimè obediunt Grand Can Imperatori. Harum prouinciarum maior, et
nobilior dícitur Cathay, qui consistit in Asia profunda. Tres enim sunt
Asiæ, scilicet quæ profunda dicitur, et Asia dicta maior quæ nobis est
satis propinquior et tertia minor intra quam est Ephesus beati Ioannis
Euangelistæ sepultura, de qua habes in præcedentibus. Audistis statum
magnatum et nobilium esse permagnificum, et gloriosum, sed sciatis longè
secus esse apud communes et priuatos homines tam in ciuitatibus quam in
forensibus totius Tartariae. In prouincijs autem Cathay habetur tantum de
mercimonijs specierum, et de operibus sericosis; quòd multis facilius
acquirere esset praetiosum indumentam, quàm camisium de lino. Vnde et
quicunque sunt alicuius honestatis non carent desuper precioso vestimento.

Omnes tam viri quam faemina similibus in forma vestibus inducuntur,
videlicet valdè latis, et breuibus vsque ad genua cum apertura in lateribus
quam firmant (dum volunt) ansis quibusdam, nam vtérque sexus est brachijs
seu femoralibus plenè tectus. Nunquam vtuntur toga aut collobio, sed nec
caputio vndè nec per aspectum indumentorum potest haberi differentia inter
virum et mulierem innuptam. Sed nupta (vt supra dictum est) gestat per
aliquod tegumentum in capite formam pedes viri.

Nubit illic vir quotquot placet mulieribus, vt nonnulli habeant decem vel
DigitalOcean Referral Badge