Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 3 of 420 (00%)
duodecim vxores aut plures. Nam quísque maritus iungitur licentèr cuilibet
mulieri, exceptis matre, et amita, sorore, et filia. Sicut viri equitant,
tendunt, et currunt per patriam pro negotijs sic et mulieres, quoniam et
ipse operantur omnia ferè artificia mechanica sicut pannos et quicquid
efficiter de panno, corio, sericoque, minantque carrucas, et vehicula, sed
viri fabricant de ferro et de omni metallo, lapidibus atque ligno, nec vir
nec mulier nobilis aut degener comedit vltra semel in die communiter. Multa
nutriunt pecora sed nullos porcos, parum comeditur ibi de pane exceptis
magnatibus et diuitibus, sed carnes edunt pecorum, bestiarum, et
bestiolarum vtpote boum, ouium, caprarum, equorum, asinorum, canum,
cattorum, murium, et rattorum, ius carnium sorbentes, et omnis generis lac
bibentes.

Nobiles autem bibunt lac equarum, seu lamentorum, pro nobilissimo potu et
pauperes aquam bullitam cum modico mellis, quia nec vinum ibi habetur, nec
ceruisia confictur: et multi ac plurimi fontes consulunt in sua siti, per
villas, et rura. Domus, et habitacula rotundae sunt formae, compositae et
contextae paruis lignis, et flexilibus virgulis, ad modum cauearum quas nos
facimus pro auiculis, habentes rotundam in culmine aperturam praestantem
duo beneficia habitationi, quoniam et ignis quem in medio domus
constituunt, fumum emittit, et pro aspiciendo lumen immittit. Intrinsecus
sunt parietes vndíque de filtro, sed et tectum filtreum est: has domus, dum
locum habitandi mutare volunt, vel dum indiuitina expeditione procedunt,
ducunt secum in plaustris quasi tentoria.

Multas superuacuas obseruant ceremonias, quia respiciunt in vanitates et
insanias falsas: solem et lunam praecipuè adorant, eisque frequentèr genua
curuant, et ad nouilunium, quicquid est magni estimant inchoandum.

Nullus omnino vtitur calcaribus in equitando, sed cogunt equum flagello
DigitalOcean Referral Badge