The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 2 of 420 (00%)
page 2 of 420 (00%)
|
De territorio Cathay, et moribus Tartarorum. Totum Imperium Imperatoris Grand Can distinctum est in 12. magnas prouincias, iuxta numerum duodecim filiorum primi Genitoris Can, quarum quælibet in se continet circiter 6. millia ciuitatum, præter villas non numeratas quæ sunt Velut ábsque numero. Habent et singulæ prouinciæ regem principalem, hoc est 12. reges prouinciales, et horum quisque sub se reges Insularum plurimos, alij 50. alij centum, alij plures, qui omnes et singuli subiectissimè obediunt Grand Can Imperatori. Harum prouinciarum maior, et nobilior dícitur Cathay, qui consistit in Asia profunda. Tres enim sunt Asiæ, scilicet quæ profunda dicitur, et Asia dicta maior quæ nobis est satis propinquior et tertia minor intra quam est Ephesus beati Ioannis Euangelistæ sepultura, de qua habes in præcedentibus. Audistis statum magnatum et nobilium esse permagnificum, et gloriosum, sed sciatis longè secus esse apud communes et priuatos homines tam in ciuitatibus quam in forensibus totius Tartariae. In prouincijs autem Cathay habetur tantum de mercimonijs specierum, et de operibus sericosis; quòd multis facilius acquirere esset praetiosum indumentam, quàm camisium de lino. Vnde et quicunque sunt alicuius honestatis non carent desuper precioso vestimento. Omnes tam viri quam faemina similibus in forma vestibus inducuntur, videlicet valdè latis, et breuibus vsque ad genua cum apertura in lateribus quam firmant (dum volunt) ansis quibusdam, nam vtérque sexus est brachijs seu femoralibus plenè tectus. Nunquam vtuntur toga aut collobio, sed nec caputio vndè nec per aspectum indumentorum potest haberi differentia inter virum et mulierem innuptam. Sed nupta (vt supra dictum est) gestat per aliquod tegumentum in capite formam pedes viri. Nubit illic vir quotquot placet mulieribus, vt nonnulli habeant decem vel |
|