The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 3 of 420 (00%)
page 3 of 420 (00%)
|
duodecim vxores aut plures. Nam quísque maritus iungitur licentèr cuilibet
mulieri, exceptis matre, et amita, sorore, et filia. Sicut viri equitant, tendunt, et currunt per patriam pro negotijs sic et mulieres, quoniam et ipse operantur omnia ferè artificia mechanica sicut pannos et quicquid efficiter de panno, corio, sericoque, minantque carrucas, et vehicula, sed viri fabricant de ferro et de omni metallo, lapidibus atque ligno, nec vir nec mulier nobilis aut degener comedit vltra semel in die communiter. Multa nutriunt pecora sed nullos porcos, parum comeditur ibi de pane exceptis magnatibus et diuitibus, sed carnes edunt pecorum, bestiarum, et bestiolarum vtpote boum, ouium, caprarum, equorum, asinorum, canum, cattorum, murium, et rattorum, ius carnium sorbentes, et omnis generis lac bibentes. Nobiles autem bibunt lac equarum, seu lamentorum, pro nobilissimo potu et pauperes aquam bullitam cum modico mellis, quia nec vinum ibi habetur, nec ceruisia confictur: et multi ac plurimi fontes consulunt in sua siti, per villas, et rura. Domus, et habitacula rotundae sunt formae, compositae et contextae paruis lignis, et flexilibus virgulis, ad modum cauearum quas nos facimus pro auiculis, habentes rotundam in culmine aperturam praestantem duo beneficia habitationi, quoniam et ignis quem in medio domus constituunt, fumum emittit, et pro aspiciendo lumen immittit. Intrinsecus sunt parietes vndíque de filtro, sed et tectum filtreum est: has domus, dum locum habitandi mutare volunt, vel dum indiuitina expeditione procedunt, ducunt secum in plaustris quasi tentoria. Multas superuacuas obseruant ceremonias, quia respiciunt in vanitates et insanias falsas: solem et lunam praecipuè adorant, eisque frequentèr genua curuant, et ad nouilunium, quicquid est magni estimant inchoandum. Nullus omnino vtitur calcaribus in equitando, sed cogunt equum flagello |
|