Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 34 of 420 (08%)


Tertia pars.

CAPVT. 41.

De magnificentia Imperatoris Indiæ et preciositate Palatij.

[Sidenote: Seu Pentoxoria Ciuitas Nyse] Cum in præcedentibus Imperator
Indiæ dictus sit magnus, restat de illius magnificentia aliquid poni hoc
loco: cuius vtique gloria, nobilitas, et potestas, dici non habetur minor,
est tamen in aliquibus satis maior, quia omne æquale non est idem cum illo
cui æquatur: itáque à finibus regni Bachariæ supradicti vbi contiguatur
Imperio Indiæ, eundo per multas diætas intratur in Pentoxyriæ quod est
magnæ latitudinis, et abundantiæ in multis bonis: huius nominatior ciuitas,
dicitur Nyse, et in ea habet Imperator palatium Imperiale, in quo residet
dum sibi placet. Imperator iste semper vocitatus est Præsbyter Ioannes,
cuius nominis causam audieram quandoque non veram: sed in illis partibus
accepi rationem indubitatam, quam breuiter hîc enarro. [Sidenote: Narratio
de rebus gestis Ogeri Ducis Daniæ.] Circa annum ab incarnatione Domini
octingentessimum, dux Ogerus de Danemarchia, cum quindecim cognationis suæ
baronibus, et armatis viginti milibus transiuit mare Greciæ, et fauente
sibi Deo conquisiuit Christianitati per multa prælia pené omnes terras,
regiones, et insulas, quas esse de potestate Grand Can prædixi, nec non et
omnes, quæ sunt de potestate Imperij huius Imperatoris Indiæ. Eratque inter
Barones vnus denominatus Ioannes filius Goudebucf, regis Frisonum: qui
dictus Ioannes Deo deuotus fuit, et dum licuit Ecclesiarum limina iniuit,
vnde et barones ei dabant quasi per iocum Præsbyter Ioannes vocabulum.
[Sidenote: Vndè Presbyter Ioannis sit dictus. 4000. Insulæ.] Dum ergo
Ogerus dictas regiones expugnatas diuideret in hijs quindecim suis
DigitalOcean Referral Badge