The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 35 of 420 (08%)
page 35 of 420 (08%)
![]() | ![]() |
|
cognatis, et quemlibet eorum in suo loco constitueret regem, quatenus
Christiana religio in illa orbis superficie semper stabilis permaneret, tradidit isti Præsbytero Ioanni superiorem Indiam, cum 4000. insulis, regionibus, et ipsum præfecit Imperatorem super reliquos cognatos, vt ei certa tributa impenderent, et in omnibus obedirent, átque ex tunc omnes successores Indiæ sunt vocati Præsbyter Ioannes et vsque in hodiernum tempus boni manserunt Christiani, et religionis æmulatores. Interim cum causa matrimoniorum aut procurationis filiorum dispersa est primi Imperij integritas, et multæ de insulis conuersæ vel potius peruersæ retrocesserunt ad vetustum squalorem paganismi primi. Nota. Recedens à Cambalu versus orientem post 50. dietas ad terram Præsbyteri Ioannes, principalis ciuitas terræ vocatur Cosan, satis parua sicut Vincentia: habet etiam sub se multas alias ciuitates. Ex pacto semper habet in vxorem vnam de filiabus Grand Can. Per multas peruenitur ad prouinciam Casan, quæ est secunda melior de mundo, vbi subtilior est, habet dietas 50. longior, 60. et est vna de duodecim partibus Imperij Grand Can. Odericus. Vide infra capitulo 49. de Cassan, et de Epulone. Deinde venitur in Thebeth prouinciam, quæ India est confinis. Itaque Rex et Imperator iste tenet spatiosissimum Imperium plenum valdè multis Regionibus et Insulis amplis, diuisum inter quatuor flumina magna de Paradiso terrestri descendentia, Pyson, Gyon, Tygrim, et Euphratem. Nam vltra fines orientales eius Imperij, et terrestram Paradisum, nullus hominum habitat vel domitatur. Præterea imperat multis alijs regionibus et insulis quæ distinguntur per brachia maris Oceani, et in quibus singulis continetur grandis numerositas ciuitatum ac villarum, et multitudo innumera populorum præ abundantia, et præciositate omnium terrenorum bonorum. |
|