The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 36 of 420 (08%)
page 36 of 420 (08%)
![]() | ![]() |
|
Imperium Indiæ habetur famosum per vniuersum orbem. Sed et famosius
haberetur si mercatores mundi communitèr possint et auderent adire sicut Cathay, Nostratibus enim perrarus est illic accessus, tam præ longinquitate, quàm præ marinis periculis. Nam exceptis alijs sunt ibi quamplures Adamantini colles, ad oram maris, et intra mare, qui sua virtute attrahunt sibi naues ferrum continentes. Quoniam et mihi nauiganti monstrabatur per nautas à remotis quasi paruula Insula in mari, quam asserebant totalitèr ab antiquis temporibus paulatim ibi cumulatam de nauibus per Adamantes retentis. [Sidenote: Latitudo Imperij Præsbyteri Ioannis est 4. mensium iter.] Estimatur autem latitudo huius Imperij per dietas quatuor mensium, sed longitudini non datur estimatio, eo quòd tenditur vsque Paradisum vbi nullus accedit. Distinctum est Imperium per duodecim prouincias, quibus totidem præsunt reges principales seu prouinciales, et quorum singuli habent sub se Reges, Duces, Marchiones, et Barones, praestantes atque reddentes Praesbytero Ioanni promptam obedientiam, et certa tributa. Saepius et communitèr tenet Sedem Imperator in palatio vrbis Imperialis Suse. Hoc autem Palatium tale et tantum est, vt per me non credatur debite estimandum. Istud tamen dico audentèr in summa, quòd grandius, nobilius, preciosius, et placidius est, in auro, gemmis, structuris, et schemate supra descripto palatio Grand Can in Caydo. Et ex speciali sciatis, istius palatij principales portas esse de Sardonico, vndìque in ebore circumcluso: sed et transuersæ lineæ sunt omnes Eburneæ, aularum et cubiculorum fenestræ christallinæ. Mensarum quaedam Smaragdinæ, aliquæ Haematistinæ, caeterorumque lapidum preciosorum per aurum sibimet coniunctorum. Et nonnullæ in toto aureæ vel gemmunculis |
|