Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 37 of 420 (08%)
disseminatæ, et vnaquaeque de mensis cum stabilimento proprij generis. De
throni quoque preciositate, quia meæ demonstrationis excellit modum,
solummodo dico, singulos ascensionis gradus esse singulorum lapidum
preciosorum: Primum onychis, secundum christallai, tertium iaspidis,
quartum haematisti, quintum sardij, sextum cornelij. Et septimus qui est
sub sedentis Imperatoris pedibus, ipse est, chrysolitus, omnes circumfusi,
et inclusoria arte formati, auro splendida relucentes. Sed et ambo throni
reclinatoria ex smaragdis auro combinatis, eoque distincto nobilissimis
granis, et gemmis: cuncti pilarij in camera Regis dormitoria consistunt de
auro fuluo, disseminati baccis, et quampluribus carbunculorum rubetis,
totum de nocte habitaculum illustrantibus.

Et nihilominus in ea christallina lampas plena balsamo pistico sed ardens
et lucens, tam pro augendo lumine, quàm pro corrigendo aere, tamen etiam
pro ministrando optimo odore.

Forma lecti Imperatoris compacta est de puris et nobilissimis Saphyris,
conclusi vtique aureis vel eburneis ligaturis, vt virtute lapidum capiat
suauem somnum, motusque carnis inhonesti stimuli, in eo refrenentur.
Nunquam enim iungitur mulieri nisi soli coniugi propriæ, sed nec illi nisi
quatuor quindenis anni videlicet in capite hyemis, veris, æstatis, et
autumni causa sobolis generandæ.

Vtque breuitèr transeam de multa huius palatij nobilitate, mirabile hoc
solummodò praemissis super addo. Quia circa medium illius in summo apice
turris maioris, duo sunt nodi seu pomella de decoctissimi auri metallo miræ
magnitudinis, et serenæ resplendentiæ, et in ipsis formati duo carbunculi
grandes, et lati, sua virtute tenebras effugantes, et velut splendorem
plenilunij nocturno tempore mentientes.

DigitalOcean Referral Badge