The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 42 of 420 (10%)
page 42 of 420 (10%)
![]() | ![]() |
|
hathe undre him 72 provynces; and in every provynce is a kyng. And theise
kynges han kynges undre hem; and alle ben tributaries to Prestre John. CAPVT. 43. De quibusdam miris per regiones Indiæ. Licèt plurima mira habeantur in terra Imperij Presbyteri Ioannis, ne materia operis nimiùm proteletur, multa tego silentio: et solùm de quibusdam in principalibus Insulis narro. [Sidenote: Magnum mare arenosum] Ergò in primis dico vidisse me magnum mare arenosum, quod de solùm minuta arena sine vlla aqua cum lapillorum granellis currit, et fluit per altas eleuationes, et depressiones ad similitudinem maris aquæ, nec vnquam quiescit: et quòd ipse non cesso stupere, inueniuntur pisces ad littus proiecti, qui cum sint alterius formæ et speciei, quàm de nostro mari, videntur tamen gustui in edendo delicatiores. [Sidenote: In orientali India vsque hodie venti anniuersarij arenis ostia fluminum suffocant.] Nullo tamen humano ingenio videtur hoc mare transuadari, aut nauigari, aut illo piscari, sed nec propter sui longitudinem, et plura impedimenta de propè circuiri. Item ab hoc latere maris per tres dietas habentur magnæ montium alpes, inter quas venit quasi oriens de Paradiso fluuius decurrentibus petris, nihil penitùs habens aquæ, in quibus æstimandæ sunt plurimum magnarum esse virtutum, quamuis de singulis humanæ scientiæ constare non potest. Hîc petrarum fluuius currit ad intercisum tempus, quasi in tribus septimanæ diebus, per spatium deserti Indiæ plurium dietarum, velut fluuius, quousque tandem se perdat in mare arenosum praedictum, atque ex tunc ipsi lapides |
|