The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 43 of 420 (10%)
page 43 of 420 (10%)
![]() | ![]() |
|
penitùs non comparent. Tempore autem sui cursus nullus appropinquare
praesumit, præ strepitu eius et motu: sed tempore quietis aditur sine periculo vitæ. In Orientem versus fluuij originem ad ingressum deserti magni inter quosdam de montibus, cernitur grandis terræ planicies tanquam spatiosi campi totalitèr arenosi, in quo videntur ad Solis ortum exurgere de arena, et secundùm eleuationem Solis excrescere quaedam virgulta, atque in feruore meridiei producere fructum. Ac de illo in Solis decliuo fructus cum arbustulis paulatim minui, et in occasu penitùs deperire, vnde et nullus hominum audet illorum vti fructibus, ne sit quid fantasticum et nociuum. In huius deserti interioribus, vidi homines in toto syluestres, qui etsi in superioribus formam praetendere videantur humanam, descendunt in subterioribus ad formam bestiæ alicuius. Horum quidam frontes gerunt cornibus asperatas, grinientes vt feræ vel apri: alij nonnulla vti videntur loquela, quam nemo rationalium nonit, et quibusdam signis concepta depromunt. Et est illic pluralitas syluestrium canum, qui dicuntur papiones, quibus postquam edomiti, et ad venandum instructi fuerint, valent capi multæ bestiæ per desertum. [Sidenote: Papagalli.] Est et copiositas papingonum auium viridium in colore quas appellant phicake, et quarum diuersa sunt genera, nobiliores habent latas in rostro linguas, et in vtroque pede digitos duos. Et quaedam ex istis naturaliter loquuntur verba aut prouerbia, seu salutationes, in patriæ idiomate, vt euidenter salutes, concedant, et reddant viatoribus, et nonnunquam debitum iter errantibus per desertum ostendant. Minus autem nobiles non loquuntur ex natura, sed si latas habent linguas, et non sunt vltrà duorum annorum ætatis, possunt per assiduitatem instrui ad loquelam. |
|