Book-bot.com - read famous books online for free

The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 53 of 420 (12%)
tamen sub pedibus hominum cadauera mortuorum, propè vallis exitum rerum
tentamina preciosarum.

Nunc itaque obsecro magno cordis effectu, haec legentes et audientes ego,
qui in illa hora quid erga me agebat misericordissimi Dei pietas ignorabam,
vt velitis pro me, simul et mecum ex mentis intimo collaudare ipsum
Dominum, qui tunc de potestate tenebrarum illarum eripuit me indignum, et
prout confido, à delictis iuuentutis me purgauit, quatenùs de posteà
commissis, et committendis, mihi propitiùs fore dignetur, cùm iam senior
sim effectus. Quoniam etsi ex tunc proposui mores corrigere, ex nunc statuo
in melius emendare, per filium eius Iesum Christum Dominum nostrum.

Ad hoc, addo breuitèr, quòd non auderem hortari quenquam, me consulentem,
vt spontaneè ingrederetur hanc vallem infaustam, quamuis ego curiosus
intraui. Venientes posthac ad proximas habitationes, necesse fuit nobis
intendere ad recreandum corpora cibarijs, et balneis, et ad medendum
vulneribus, et quassaturis, donec per aliquod tempus vnusquisque acciperet
deliberationem super suo futuro.

CAPVT. 46.

De quibusdam alijs admirandis per Indorum insulas.

[Sidenote: Gigantes Anthropophagi.] Vt modò procedam in tractatu. Sciatis
ad paucas inde dietas grandem insulam haberi gigantum, ad straturam
altitudinis viginti quinque pedum nostrorum, de quibus ipse vidi nonnullos,
sed extrà terram eorum, et audiuimus esse intrinsecùs quosdam triginta
pedum, et vltrà: hi operiuntur non vestibus, sed bestiarum pellibus
vtcunque sibi appensis, comedentes animalium carnes crudas, et lac pro potu
sorbentes, atque appetentes super omnem esum carnes humanas.
DigitalOcean Referral Badge