The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 52 of 420 (12%)
page 52 of 420 (12%)
![]() | ![]() |
|
Hunc ergo locum ineptum cùm vitare vellemus in toto nequiuimus extremitatem eius, quocunque girantes, nullus nostrorum perfecto aspectu audebat respicere quæ gerebantur ibidem, quia inuadens tremor statuebat horripilationem extrahebat, sudorem, et pudorem omnes extinguere videbantur. Nec tamen potuit esse consilium de reuertendo, ne propter immutatum propositum confestim à daemonibus strangularemur. Transiuimus, Dei gratia nobis opitulante, sed non sine maximo horroris, foetorisque tormento: rursumque ex tunc procedentes nos apprehendebat tenebrosa, validaque tempestas, ventorum, coruscationum, tonitruum, grandinum, et pluuiarum, cuius, quassatione collabebamur in facies, et in dorso dextrorsum, et sinistrorsum, interuoluente ad tibias, sicut priùs multitudine grinnientium bestiarum, nec dubito scribere quoque ampliùs, quàm 500. vicibus per hanc vallem quisque nostrum sternebatur ad terram. Post verò exactam tertiam leucam, coepit nobis augeri lux aeris, ex quo animosiores effecti, in vno tranquilliori loco nos parùm pausantes, gratias Deo palmis extensis in caelum, reddidimus immensas, et praecipuè quod nullus deesset de nouenario numero sociorum. Nihilominùs tamen spiritus in aere nobis minari non cessabant, pretendentes in derisionem sua pudenda simul, et foeda virilia et posteriora. Pro certo ergò habeatis de his quæ vidi, et sensi, nullam possum vobis tradere æquipollentiam verborum, cùm quia grauissima erant, tum quia, singulis ne mihi deuotionem minueret non attendebam, tum etiam, quod præ horrore, labore, et dolore multa memoriæ non commendabam. Per quartam autem leucam (ductrice gratia) leuiùs transeuntes, sustinuimus |
|