The Principal Navigations, Voyages, Traffiques and Discoveries of the English Nation — Volume 09 - Asia, Part II by Richard Hakluyt
page 51 of 420 (12%)
page 51 of 420 (12%)
![]() | ![]() |
|
Interdum quoque sensimus tanquam graues baculorum ictus, per humeros,
dorsa, latera, et ad renes, alij quidem grauiores, alij vt puta secundum demeritum vniuscuiusque. Et certè dum per tanta tormenta, quasi exhaustis totis viribus, iam propè medium locum vallis erat ventum, accidit repentè, sub vnico instanti temporis, quibusdam nostrum expalmatio ita dura, vt omnes paritèr collisi, et prostrati iaceremus in extasi per vnam vul duas forsitan horas. Et isto defectu vidit quilibet suo modo spiritualem visionem supermirabilem, et excedentem omne dictum, et scriptum. Ego verò de visione mea nihil ausus sum scribere, vel loqui, quia et fratres singuli inhibuerunt, nisi de his, quæ corporalitèr intuebamur, et passi sumus. Grauissimum singuli sustinuimus ictum per corporis loca diuersa, vnus in facie, alius in pectore, ad costas, in dorso, vel ad humerum, et mansit cuique signum percussuræ nigerrimum, ad formam virilis manus humanæ: [Sidenote: Mirabilis ictus.] Ictum autem meum in colli ceruice tali ac tanta passione, vt putabam caput abscissum de corpore auolare: et hinc ad octodecimum annum mansit mihi in prima magnitudine signum: sed et vsque nunc variato colore locus ille demonstrat penissimè cicatricem, donec cum cadauere tota mutabitur in sepulchro: porrò vbi nos ab extasi in his tenebris separauimus singuli per diuinam gratiam respirando, loquendo, palpando, erigendo nos ipsos mutua humanitate, vt potuimus, recollegimus, et cohortabamur, cùm subitò nobis apparuit sub tenebroso lumine, vel potiùs fumosa caligine, locus ille spatiosus mediæ vallis, continens antedictum horribile caput daemonis, plenus foetore inaestimabili, et iugi occupatus exercitatione innumerorum spirituum malignorum. |
|