Book-bot.com - read famous books online for free

The Anatomy of Melancholy by Robert Burton
page 16 of 2094 (00%)
Et Genium Domini fac imitere tui.
I blandas inter Charites, mystamque saluta
Musarum quemvis, si tibi lector erit.
Rura colas, urbem, subeasve palatia regum,
Submisse, placide, te sine dente geras.
Nobilis, aut si quis te forte inspexerit heros,
Da te morigerum, perlegat usque lubet.
Est quod nobilitas, est quod desideret heros,
Gratior haec forsan charta placere potest.
Si quis morosus Cato, tetricusque Senator,
Hunc etiam librum forte videre velit,
Sive magistratus, tum te reverenter habeto;
Sed nullus; muscas non capiunt Aquilae.
Non vacat his tempus fugitivum impendere nugis,
Nec tales cupio; par mihi lector erit.
Si matrona gravis casu diverterit istuc,
Illustris domina, aut te Comitissa legat:
Est quod displiceat, placeat quod forsitan illis,
Ingerere his noli te modo, pande tamen.
At si virgo tuas dignabitur inclyta chartas
Tangere, sive schedis haereat illa tuis:
Da modo te facilem, et quaedam folia esse memento
Conveniant oculis quae magis apta suis.
Si generosa ancilla tuos aut alma puella
Visura est ludos, annue, pande lubens.
Dic utinam nunc ipse meus [6](nam diligit istas)
In praesens esset conspiciendus herus.
Ignotus notusve mihi de gente togata
Sive aget in ludis, pulpita sive colet,
Sive in Lycaeo, et nugas evolverit istas,
DigitalOcean Referral Badge