The Anatomy of Melancholy by Robert Burton
page 17 of 2094 (00%)
page 17 of 2094 (00%)
|
Si quasdam mendas viderit inspiciens,
Da veniam Authori, dices; nam plurima vellet Expungi, quae jam displicuisse sciat. Sive Melancholicus quisquam, seu blandus Amator, Aulicus aut Civis, seu bene comptus eques Huc appellat, age et tuto te crede legenti, Multa istic forsan non male nata leget. Quod fugiat, caveat, quodque amplexabitur, ista Pagina fortassis promere multa potest. At si quis Medicus coram te sistet, amice Fac circumspecte, et te sine labe geras: Inveniet namque ipse meis quoque plurima scriptis, Non leve subsidium quae sibi forsan erunt. Si quis Causidicus chartas impingat in istas, Nil mihi vobiscum, pessima turba vale; Sit nisi vir bonus, et juris sine fraude peritus, Tum legat, et forsan doctior inde siet. Si quis cordatus, facilis, lectorque benignus Huc oculos vertat, quae velit ipse legat; Candidus ignoscet, metuas nil, pande libenter, Offensus mendis non erit ille tuis, Laudabit nonnulla. Venit si Rhetor ineptus, Limata et tersa, et qui bene cocta petit, Claude citus librum; nulla hic nisi ferrea verba, Offendent stomachum quae minus apta suum. At si quis non eximius de plebe poeta, Annue; namque istic plurima ficta leget. Nos sumus e numero, nullus mihi spirat Apollo, Grandiloquus Vates quilibet esse nequit. Si Criticus Lector, tumidus Censorque molestus, |
|