The Anatomy of Melancholy by Robert Burton
page 18 of 2094 (00%)
page 18 of 2094 (00%)
|
Zoilus et Momus, si rabiosa cohors:
Ringe, freme, et noli tum pandere, turba malignis Si occurrat sannis invidiosa suis: Fac fugias; si nulla tibi sit copia eundi, Contemnes, tacite scommata quaeque feres. Frendeat, allatret, vacuas gannitibus auras Impleat, haud cures; his placuisse nefas. Verum age si forsan divertat purior hospes, Cuique sales, ludi, displiceantque joci, Objiciatque tibi sordes, lascivaque: dices, Lasciva est Domino et Musa jocosa tuo, Nec lasciva tamen, si pensitet omne; sed esto; Sit lasciva licet pagina, vita proba est. Barbarus, indoctusque rudis spectator in istam Si messem intrudat, fuste fugabis eum, Fungum pelle procul (jubeo) nam quid mihi fungo? Conveniunt stomacho non minus ista suo. Sed nec pelle tamen; laeto omnes accipe vultu, Quos, quas, vel quales, inde vel unde viros. Gratus erit quicunque venit, gratissimus hospes Quisquis erit, facilis difficilisque mihi. Nam si culparit, quaedam culpasse juvabit, Culpando faciet me meliora sequi. Sed si laudarit, neque laudibus efferar ullis, Sit satis hisce malis opposuisse bonum. Haec sunt quae nostro placuit mandare libello, Et quae dimittens dicere jussit Herus. DEMOCRITUS JUNIOR TO HIS BOOK |
|