Book-bot.com - read famous books online for free

Stories from the Italian Poets: with Lives of the Writers, Volume 1 by Leigh Hunt
page 61 of 336 (18%)

[Footnote 15: "In licteris vestris et reverentia debita et affectione
receptis, quam repatriatio mea cure sit vobis ex animo grata mente ac
diligenti animaversione concepi, etenim tanto me districtius obligastis,
quanto rarius exules invenire amicos contingit. ad illam vero
significata respondeo: et si non eatenus qualiter forsam pusillanimitas
appeteret aliquorum, ut sub examine vestri consilii ante judicium,
affectuose deposco. ecce igitur quod per licteras vestri mei: que
nepotis, necnon aliorum quamplurium amicorum significatum est mihi. per
ordinamentum nuper factum Florentie super absolutione bannitorum. quod
si solvere vellem certam pecunie quantitatem, vellemque pati notam
oblationis et absolvi possem et redire ut presens. in quo quidem duo
ridenda et male perconciliata sunt. Pater, dico male perconciliata per
illos qui tali expresserunt: nam vestre litere discretius et consultius
clausulate nicil de talibus continebant. estne ista revocatio gloriosa
qua d. all. (i. e. _Dantes Alligherius_) revocatur ad patriam per
trilustrium fere perpessus exilium? becne meruit conscientia manifesta
quibuslibet? hec sudor et labor continuatus in studiis? absit a viro
philosophie domestica temeraria terreni cordis humilitas, ut more
cujusdam cioli et aliorum infamiam quasi vinctus ipse se patiatur
offerri. absit a viro predicante justitiam, ut perpessus injuriam
inferentibus. velud benemerentibus, pecuniam suam solvat. non est hec
via redeundi ad patriam, Pater mi, sed si alia per vos, aut deinde per
alios invenietur que fame d. _(Dantis)_ que onori non deroget, illam non
lentis passibus acceptabo. quod si per nullam talem Florentia introitur,
nunquam Florentiam introibo. quidni? nonne solis astrorumque specula
ubique conspiciam? nonne dulcissimas veritates potero speculari ubique
sub celo, ni prius inglorium, imo ignominiosum populo, Florentineque
civitati am reddam? quippe panis non deficiet."]

DigitalOcean Referral Badge