Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name - of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities by Edmund Campion
page 30 of 141 (21%)
page 30 of 141 (21%)
![]() | ![]() |
|
me futurum sit, quum Dei permissu in carceres et vincula forte
detrudendus sim, ad omnem eventum scriptum hoc condidi: quod ut legere, et ex eo causam meam cognoscere velitis, etiam atque etiam rogo. Fiet enim, ut hac re non parvo labore liberemini, dum quod multis ambagibus inquirere vos audio, id totem aperta confessione libere expromo. Atque ut rem omnem, quo melius et intelligi, et memoria comprehendi queat, compendio tradam, in novem omnino capita eam dispertiar. 1. Profiteor me, quamvis indignum, Ecclesiae Catholicae sacerdotem, et iam octo abhinc annis magna Dei misericordia in Societatem nominis Iesu cooptatum, peculiare quoddam belli genus sub obedientiae vexillo suscepisse; ac simul me omni divitiarum, honorum et aliorum huiusmodi bonorum spe, et habendi potestate, abdicasse. 2. Generalis Praepositi nostri decreto (quod ego tamquam mandatum coelitus missum, et a Christo ipso sancitum veneror), Praga Romam, ubi Generalis nostri perpetua sedes est; Roma deinde in Angliam contendi: qua animi alacritate etiam in quamcumque aliam orbis terrarum partem, sive ad christianos, sive ad infideles, profectus fuissem, si me ad eam profectionem superiores mei designassent. 3. Negotium mihi commisum tale est, ut gratis Evangelium administrem, rudes in fide instituam, flagitiosos a scelere ad meliorem vitae rationem traducam, errores convellam; et, ut summatim omnia complectar, pugnae spiritualis signum tuba canam, atque alacriter adversus foeda flagitia et superbam ignorationem, qua innumeri cives mei, quos intimis animi visceribus complector, oppressi iacent, depugnem. |
|