Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name - of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities by Edmund Campion
page 37 of 141 (26%)
page 37 of 141 (26%)
![]() | ![]() |
|
6. Fermamenta Patrum. 7. Historia. 8. Paradoxa. 9. Sophismata. 10. Omne genus testium. PRIMA RATIO SACRAE LITTERAE. Quum multa sunt, quae adversariorum diffidentiam in causa loquuntur, tum nihil aeque atque sanctorum maiestas Bibliorum foedissime violata. Etenim qui, posteaquam reliquorum testium voces et suffragia contempserunt, eo sunt redacti nihilo secius, ut stare nequeant, nisi divinis ipsis codicibus vim et manus intulerint; ii se profecto declarant extrema fortuna confligere, et rebus iam desperatis ac perditis, experiri durissima velle atque ultima. Manicheis[3] quid causae fuit, ut "Evangelium Matthei et Acta refigerent Apostolica?" Desperatio. His enim voluminibus cruciabantur, et qui Christum negaverant prognatum de Virgine, et qui Spiritum christianis tum primo coelitus illapsum finxerant quum ipsorum Paracletus, Persa nequissimus, erupisset. Quid Ebioniis,[4] ut omnes Pauli repudarient epistolas? Desperatio. His enim suam dignitatiem retinentibus, antiquata circumcisio est, quam isti revocaverant. Quid Luthero[5] ut |
|