Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name - of the Faith and Presented to the Illustrious Members of Our Universities by Edmund Campion
page 38 of 141 (26%)
page 38 of 141 (26%)
![]() | ![]() |
|
Epistolam Iacobi "contentiosam, tumidam, aridum, stramineam,"
flagitiosus apostata nominaret, et "indignam spiritu censeret apostolico?" Desperatio. Hoc enim scripto confessus miser atque disruptus est, quum "in sola fide iustitiam, constitueret." Quid Lutheri catulis, ut Tobiam, Ecclesiasticum, Machabaeos, et horum odio complures alios eadem calumnia comprehensos, e sincero canone repente dispungerent? Desperatio. His enim oraculis disertissime coarguuntur, quoties de angelorum patrocinio, quoties de arbitrii libertate, quoties de fidelibus vita defunctis, quoties de Divorum hominum intercessione disputant. Itane vero? Tantum perversitatis, tantum audaciae? Quum Ecclesiam, concilia, cathedras, Patres, martyres, imperia, populos, leges, academias, historias, omnia vetustatis et sanctitatis vestigia conculcassent, scripto Dei verbo tantum controversias velle dirimere proclamassent, illud ipsum verbum, quod solum restiterat, exsectis e toto corpore tam multis, tam bonis, tam speciosis, partibus, delumbasse? Septem enim ipsos de veteri Testamento[6] codices, ut minuta dissimulem, calviniani praeciderunt; lutherani vero etiam epistolam Iacobi, et huius invidia quinque alias;[7] de quibus aliquando fuerat et alicubi controversum. His quoque libellum Estheris et tria capita Danielis adnumerant novissimi Genuenses; quae quidem Anabaptistae, istorum condiscipuli, iam pridem damnaverant atque deriserant. Quanto modestius Augustinus,[8] qui sacrosanctum catalogum pertexens, non sibi neque alphabetum hebraicum, ut Iudaei; neque privatum spiritum, ut Sectarii, pro regula posuit; sed illum Spiritum, quo totum corpus Ecclesiae Christus animat. Quae quidem Ecclesia custos huius depositi, non magistra, quod haeretici |
|