Cato Maior de Senectute with Introduction and Notes by Marcus Tullius Cicero
page 35 of 168 (20%)
page 35 of 168 (20%)
![]() | ![]() |
|
feci, Ennius:
_sic ut fortis ecus, spatio qui saepe supremo_ _vicit Olumpia, nunc senio confectus quiescit._ Equi fortis et victoris senectuti comparat suam; quem quidem probe meminisse potestis; anno enim undevicesimo post eius mortem hi consules, T. Flamininus et M'. Acilius, facti sunt; ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem. Annos sepiuaginta natus, tot enim vixit Ennius, ita ferebat duo quae maxima putantur, onera, paupertatem et senectutem, ut eis paene delectari videretur. 15 Etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas cur senectus misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte. Earum, si placet, causarum quanta quamque sit iusta una quaeque videamus. VI. A rebus gerendis senectus abstrahit. Quibus? An eis, quae iuventute geruntur et viribus? Nullaene igitur res sunt seniles, quae vel infirmis corporibus animo tamen administrentur? Nihil ergo agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer optimi viri fili mei? Ceteri senes, Fabricii Curii Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant? 16 Ad Appi Claudi senectutem accedebat etiam ut caecus esset; tamen is, cum sententia senatus inclinaret ad pacem cum Pyrrho foedusque faciendum, non dubitavit dicere ilia, quae versibus persecutus est Ennius: _quo vobis mentes, rectae quae stare solebant_ |
|